CLESIPPEA

CLESIPPEA
CLESIPPEA
ἀποθέωσις, memorata Gronovio, de Pecuniae vet. a Clesippo nomen habuit. Fuit is fullo, pravissimô corpore, qui additus est candelabro Corinthio pretioso coemptionalis, in auctione, Theonis praeconis iussu. Quod candelabrum, cum appendice homuncionis, cum sibi comparasset quinquaginta milibus Gegania, vidua nobilis ac locuples: eam emptionem dum frequenti conviviô ostentat, productus quoque, et ut vitia corporis manifestiora iocos praeberent, nudari iussus Clesippus, impudentiâ libidinis receptus in torum, mox testamentum, praedives Numinum vice illud candelabrum coluit et hanc Corinthiis fabulam adiecit, vindicatis tamen moribus nobili sepulchro, per quod aeterna super terras Geganiae dedecoris memoria duraret, ut ait Plinius, l. 34. c. 3. nempe Clesippum manumisit, maritum, heredem sumpsit Gegania. Ille vero Corinthium, cui nisi adhaesisset adplicitus impar a domino praecone, numquam ad res tam opimas pervenisset, non secus ac fatum suum veneratus, obtinuit inter poiteros, ut, mentione huius generis vasorum ortâ, Clesippea quoque memoraretur ἀποθέωσις; Quam in rem vide plura apud praefatum Gronovium, uti supra, l. 4. c. 8. ut et retro ubi de Candelabris.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • COEMTIONALIS Senex — apud Plautum, Bacchid. Act. 4. Sc. 9. v. 52. Nunc Priamo nostro, siquis est emptor, Coemptionalem Senem Vendam ego, venalem quem habeo, extemplo, ubi oppidum expugnavero. Senex ist, ex eo genere, in quibus singulis vix quisquam facit pretium, sed …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GIBBER — ex Hebr. Gap desc: Hebrew, quod cognationem habet cum Hebr. Gap desc: Hebrew et Gap desc: Hebrew, unde Gr. κῦφος et ὕβος, quid proprie, ex vet. dicto liquet. In dorso gibbus, in pectore gibber Unde gibber, istiusmodi pectoris tumore deformis.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”